Anno decimo tertio regni Josiae exorsus est prophetare Jeremias, filius Helciae, de sacerdotibus Anathot, in terra Benjamin, tertio ab urbe milliario. Et prophetavit, usque ad eversionem urbis quinquaginta annis, et uno anno, praeter illud tempus, quo in Aegypto prophetavit in Tannis. Et cum puer esset, dixit ei Dominus: Prophetam in gentibus dedi te. Qui cum dixisset: A, a, a, Domine, nescio loqui, quia puer ego sum, misit Dominus manum suam, et tetigit os ejus, et ait: Ecce dedi verba mea in ore tuo. Ex tunc licet esset adolescens coepit prophetare et praedicare, mane consurgens, et frequens stans in porta domus Domini, et in atriis templi, et ostendit ei Dominus signa eversionis Jerusalem, quam praedicabat. Primo significavit ei auctorem illius eversionis Deum. Ostendit enim ei quasi furem vigilantem cum virga, ut damnificaret dormientes. Sic enim Dominus jam vigilabat ad percutiendum populum suum. Secundo vero signo ostendit ei Dominus quo ministro ad hoc uteretur per ollam succensam a facie aquilonis, et ait: Ab aquilone pandetur omne malum super omnes habitatores hujus terrae, id est a Chaldaeis, qui juxta situm Jerusalem ab aquilone venerunt. Has duas visiones vidit sub Josia. De tertia incertum est. Verius enim putatur quod sub aliis regibus vidit eam, sicut caetera quae sequuntur. In tertia enim visione ostendit ei Dominus causam eversionis, nec fuit haec visio imaginaria sed corporalis. Praecepit enim Dominus, ut tolleret lumbare suum, et absconderet illud super Euphratem. Et post multos dies ex mandato Domini revertens, invenit illud putrefactum, et nulli usui aptum, et ait ei Dominus: Sicut adhaeret lumbare ad lumbos viri, sic agglutinavi mihi domum Israel, et domum Juda; sed quia recesserunt a me, fornicando post deos alienos, quasi putrefient trans Euphratem captivati. Reliqua Jeremiae locis suis tractabimus.